- OLBA
- OLBAGraece Ὄλβα vel Ὄλβη, Ciliciae urbs, quam cum Pamphyliae urbe Olbia male nonnulli confundunt. Strabo, ὕπερθε τούτων τε καὶ τῶ Σόλων ὀρεινή ἐςτιν εν ᾗ Ο῎λβη πόλις, Διὸς ἱερὸν ἔχουσα, Αἴαντος ἵδευμα τοῦ Τεύκρου καὶ ὁ ἱερεὺς δυνάςτης ἐγέντο τῆς Τραχιώτιδος: Supra autem haec et Solos montana regio est, in qua Olba urbs, Iovis Templum habens, opus Aiacis Teuri: Cuius Sacerdos dominus fuit Thrachiotidis. Ptol. Olbasam vocat, non bene, Salmas. ad Solin. Sed et Olba vox recentioris aevi. versus MSS. citati in Glossa ad Disticha Mag. Cornuti.Urceus, Urceolus, est olla vel amphora, testa.Olla, vel idria, sit vas, vini dico lagenam,Oba vel Onophorus, sed et orca fidelia, vas est,Olbaque iunguntur Monachis appropriatum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.